- CRATES Harundineae
- CRATES HarundineaeGraecis ταρσοί, dicebantur viminea texta; super quibus siccabantur casei, uti videre est supra, ubi de Caseo.Aliu i quid erant ταρσοὶ καλάμων, apud Herodot. Musâ 1. texta videl. cannarum seu cannicia, quae, in Babyloniis muris, singulis laterum ordinibus interposita erant et bitumine oblita, ad continendam structuram. Hesychius, ταρσοὺς καλάμων, πλέγματα καλάμων. De Craticuis enim parietibus ibi sermo est, quibus lutô inductis cum cannarum duplex ordo vulgo adsigeretur, ut tectorium superinductum firmius adhaeresceret: in muris Babyloniis inter singulos ordines laterum texta cannarum stipata erant et bitumine adglutinata, vide de huiusmodi parietibus Vitruvium, l. 7. c. 3. Ut frustra sint, qui ταρσοὺς illos καλάμων Herodoti exposuêre de cratibus, quibus im positi lateres siccabantur. Licer enim non casei solum, sicusque et alii fructus, qui siccabantur, exponi solibus super crate aut vimineo texto solerent, quod τερσαίνεςθαι proprie dicebatur: sed et lateres sic siccarentur; id tamen de crudis tantum accipieudum. At lateres, quibus structi muri Babylonis, igne cocti erant: hinc iam praecessit de eorum coctura, πλίνθους ὀπττήσαντες; cuiusmodi modi lateres nihil opus habent siccescere et arefieri. Ταρσοὺς igitur illos καλάμων interpositos constat lateribus, in muri structura: quod clare ostendit verbum διαςτοιβάζειν, in eodem loco. quam in rem vide salmas. ad Solin. p. 1267.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.